- NAZARAEI
- I.NAZARAEIdicebantur qui votum habeant sub lege, ab Ebraeo nazar, separare. Separabant enim se ipsos a tribus, vino scil. novacula, et pollutione a mortuis, idquie velad tempus, velad vitae terminum. Item Secta peculiaris Iudaeorum, qui quoad sacrisicia, et libros Canonicos, aliquid peculiarehabuerunt, ab omnis animalis esu abstinentes. De prioribus prolixe agitur, toto c. 6. Numer. v. inprimis 4. 5, 6. Omnibus diebus Naziraeatûs sui novacula ne transito super caput eius usque dum compleantur dies illi, quibus voverit se Iehovae Naziraeum fore, sanctus esto, sinendo erescere comam, capillos capitios sui. Omnibus diebus, quibus se Iehovae Naziraum fore voverit, ad cadaver mortui ne accedito: Et in prioribus. Omnibus diebus Naziraeatus sui, de nulla re, quae sit ex vite vinifera, vel ipsis nucleis acinorum et cute comedito. Eorum autem, qui ad termpus se hôc modô separabant, Naziraeatus dicebatur Naziraeatus dierum, qualis erat Pauli Apostoli, et quatuor cum illo Virorum, de quibus Actorum c. 21. v. 24. Qui in perpetuum, Naxiraeatus saeculi, qualis Simsonis, Iudicum c. 13. v. 4. 5. et Iohannis Euangelistae fuit. Numerus dierum, quousque se prioris generis Naziraei separaverint, in Sacris Literis expressus non est: Hebraei tamen Doctores ad tricesimum usque diem extendunt, occasione loci Numer. c. 6. v. 5. Domino sactus erit: quô vocabulô dicunt triginta dies contineri, Schindleruns in Pentaglott. Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 8. Vide etiam infra.II.NAZARAEIquoque Christiani postmodum dicitisunt, ab urbe Nazareth, in qua Christus conceptus est. Item alii, qui in IESUM CHRISTUM credentes, circumcisionem tamen retinebant, in Ebionis et Cerinthi deliria postmodum prolapsi, Actor. c. 24. v. 5. Epiph. haer. 29. Theodoret, de baeret, fab l. 2. Baronius, in Appar. Annal et A. c. 9. et 74. His nomen id haesit, a voco Narsar. unde Nazareth, oppidum Galilaeae, CHRISTI sanctissimâ conceptione mysteriorumque plenissimâ educatione insigne: et ipse Nazarenus dictus, Matthaei c. 2. v. ult. et qui eius doctrinam sequuti, Nazaraei vocati sunt, Actorum c. 24. v. 5. ubi Paulus Apostolus Princeps Nazaraeorum sectae. a Tertullo appellatur coram Felice Praeside. Posta vox degeneravit, iisque dari coepit, qui, adimitationem Samaritanorum, Iudaicas ceremonias cum Ethnicorum ritibus miscentium, Christum cum Mose, Legem cum Euangelio, Baptismum cum Circumcisione confundere non dubitârunt. Horum iam Actor. c. 15. primordia viden tur indigitari, v. 1. ubi leigmus: Porroquidam, qui descenderant, e Iudaea, docebant Fratres, et dicebant, Nisi circumcidamini ritu Mosis, non potestis servari. Dicti autem hi Nazaraei sunt, a Iudaeis, vel odiô discipulorum Christi, quos hâc ratione magis exosos redditum iri sperabant; vel a priori conditione, quod prius quidem veri Nazaraei seu Christiani essent, postea vero a Petro iudaizante seducti fuerint, Gal. c. 2. v. 11. Quare factum, ut Ecclesia Antiochena, Nazaraeorum his nomine relictô, Christianorum adoptaret, ne quidquam cum iis commune habere videretur, Actor. c. 11. v. 26. Symmachus postea celebris ille Vet. Testamenti Interpres insignis Sectae huius hyperaspistes fuit, unde Symmacbiani iidem sequenti aevô dicti sunt, Augustin. contra Fraustum Manich. l. 19. Quos non minori, ac Samaritanos olim, odiô prosequuti Iudaei, quottidie tribus precationis temporibus, mane, meridie ac vesperi, sollenni hâc formulâ, Maledico domine Nazaraeis, claudere soliti leguatur. Vide Epiphanium Tom. 2. haeres. l. 1. Haer. 29. Franc. Iunium Parallel. l. 1. c. 8. Thom. Godwyn. loc. praefatô. Et de Nazaraeis, qui, quod a Canone Pentateuchum, velut minus divinum, resecarent, a voce abolevit, resecuit, nomen accepêre, iterum Epiphan. l. 1. Tom. 1. Haer. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.